GERMANICUS Caesar

GERMANICUS Caesar
GERMANICUS Caesar
Cos. Collega C. Fonteii Capitonis A. U. C. 764. Fil. Drusi, C. Caesaris Caligulae pater, a Tiberio patruo adoptatus est, Suet. Calig. c. 1. quaesturam quinquennio, antequam per leges liceret, ac post cam consulatum statim gessit. Missus ad exercitum in Germaniam, excessu Aug. nuntiato, legiones universas Imp. Tiberium pertinacissime recusantes, et sibi summam reip. deferentes, incertum constantia an pietate maiore compescuit: atque hoste mox devicto triumphavit. Armeniae Regem devicit: Cappadociam in provinciae formam redegit. Diutino morbo, Antiochiae Obiit An. Aet 34. non sine veneni suspicione, Tac. Ann. l. 2. c. 69. Fraude Tiberii ministerio et operâ Cu. Pisonis, qui sub idem tempus Syriae praepositus erat. Suet. in Iul. Caes. Calig. c. 5. Moritur hîc Germanicus A. M. 3981. post C. N. 19. Vide quoque Tac. Ann. l. 1. c. 3. de quo infra. Hunc, ut poetam, celebrat Ovid. in Fastis, l. 1. v. 3. et 63. quos ei dicavit, item carmine ad Suillium. Et fortasse eius, non Domitiani Germanici carmen est, quod in veteribus epigrammatis legas, de puero Thrace, cui glacie caput abscissum, Suet. in Calig. c. 3. Omnes Germanico corporis, animique virtutes, ut quantas nemini cuiquam contigisse, satis constat. Magnum et rarum elogium, in quo tamen consentiunt historici. Tac. Ann. l. 2. c. 64 et 83. Pluribus persequitur illius laudes, etiam cum Alex. Mag. comparatione factâ. Dio paucis verbis non pauciora dicit l. 57. Κάλλιςτος μὲν τὸ σῶμα, ἄριςτος δὲ καὶ την` ψυχην` ἔφυ, παιδείᾳ τὲ ἅμα καὶ ῥώμη διεπρεπε, πραότατός τε καὶ σωφρονέςταιος ἦν. Dilaudat eundem et Ioseph. Origin. l. 18. c. 8. Unus Velleius, per adulationem principis turpissimam, ausus est laudato ab omnibus iuveni ignaviae maculam aspergere.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Germanicus Caesar — [jər man′i kəs] 15 B.C. A.D. 19; Rom. general: father of Caligula …   English World dictionary

  • Germanicus Caesar — /jeuhr man i keuhs/ 15 B.C. A.D. 19, Roman general. * * * born 15 BC died AD 19, Antioch, Syria Nephew and adopted son of Tiberius, brother of Claudius, and father of Caligula and Agrippina the Younger. A successful and popular general, he… …   Universalium

  • Germanicus Caesar — biographical name 15 b.c. a.d. 19 Roman general …   New Collegiate Dictionary

  • Germanicus Caesar — Ger•man′i•cus Cae′sar [[t]dʒərˈmæn ɪ kəs[/t]] n. anh big 15 b.c. – a.d. 19, Roman general …   From formal English to slang

  • Germanicus Caesar — /dʒɜˌmænɪkəs ˈsizə/ (say jer.manikuhs seezuh) noun 15 BC–AD 19, Roman general, nephew of Tiberius …  

  • Germanicus Caesar — /jeuhr man i keuhs/ 15 B.C. A.D. 19, Roman general …   Useful english dictionary

  • Caesar — /see zeuhr/, n. 1. Gaius /gay euhs/ (or Caius) /kay euhs/ Julius, c100 44 B.C., Roman general, statesman, and historian. 2. a title of the Roman emperors from Augustus to Hadrian, and later of the heirs presumptive. 3. any emperor. 4. a tyrant or …   Universalium

  • Caesar — (as used in expressions) Caesar Traianus Hadrianus Augustus Caesar Titus Aelius Hadrianus Antoninus Augustus Pius Gaius Julius Caesar Octavianus Caesar, Irving Isidor Caesar Caesar, Sid Gaius Caesar (Germanicus) Gaius Julius Caesar Tiberius… …   Enciclopedia Universal

  • Germanicus — (as used in expressions) Gaius Caesar Germanicus Drusus Germanicus Nero Claudius Germanicus Caesar Tiberius Claudius Nero Germanicus Tiberius Claudius Caesar Augustus Germanicus Nero Claudius Caesar Augustus or Drusus Germanicus Caesar Nerva… …   Universalium

  • Germanicus — (as used in expressions) Gaius Caesar (Germanicus) Tiberius Claudius Caesar Augustus Germanicus Tiberius Claudius Nero Germanicus Nero Claudius Caesar Augustus (o Drusus) Germanicus Caesar Nerva Traianus Germanicus …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”